Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Muromum,[1] vulgo Murom[2] (Russice Муром), urbs est in regione Volodimiriensi Russiae, ad Occam fluvium sita. Circa 110 milia incolarum (anno 2017) habet.
Muromum est urbs antiqua, cuius annus commemorationis in chronica primae est 862. Valens sedes commercii Rutheniae erat, et a saeculo duodecimo fuit metropolis ducatus, qui anno 1392 a duce Basilio I adiunctus est ad Moscoviam.
Nunc urbs est valens sedes industriae et commeatus, officinas multas, stationem ferriviarum et portum habens. Praeterea, Muromi sunt instituta educationis, bibliothecae, musea atque monumenta historica architecturae.
In Karačarovo vico antiquo, quae nunc Muromi pars meridiana est, Elias Muromensis natus esse dicitur.
© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search