Nationes mundi

Rotans Telluris globus.
Tabula geographica mundi.

Nationes mundi, hac in commentatione descriptae, sunt liberae mundi civitates, quae suo iure imperioque reguntur. Hoc agendo definitioni Consociationis Nationum obtemperamus, quamquam a definitione communi Latina nationis aliquantulo discrepamus.

Civitas, ut Hobbes definit, "est persona una, cuius voluntas, ex pactis plurium hominum, pro voluntate habenda est ipsorum omnium; ut singulorum viribus et facultatibus uti possit, ad pacem et defensionem communem." Hoc est, civitas est omnes cives sensu abstracto qui cuncti eorum ius ad personam regnantem delegant, quae persona potest esse institutum publicum, magistratus, rex, et aliae res.

Populus ab antiquitate dicitur omnes cuiusdam civitatis cives, sensu concreto, qui una omnes rei publicae magistratús cooptant. Gens et natio plerumque familiarum multitudo dicitur cognatarum per civitatem, natum, cultum, vel progeniem.

Olim Romani sicut Caesar et Cicero praecipue gentes dicere solebant tales qui in Imperio Romano vivebant, qui numquam propriam civitatem suam habuerunt, sed nomen quoddam communicabant. Exempli gratia erant gentes Iulia et Aemilia. Nationes autem dicebant praecipue qui extra imperium vivebant, sicut Germani, vel qui olim civitatem suam habuerunt. Cicero, qui appellabat Germanos, Gallos, Africanos, Hispanos "immanes ac barbarae nationes," ait "omnes nationes servitutem ferre possunt, nostra civitas non potest."

Romanis quidem vocabulum natio idem significabat ut nobis hodie, quod demonstrat "Porticus ad Nationes" ab Augusto factus, sic nominatus, qui habebat quattuordecim simulacra, omnes nationes cognitas repraesentantia.

Verumtamen sensu latissimo vocabulum gens saepe sensum nationis quoque concludit, sicut terminus qui usquequaeque complectit omnes homines, familiae, gentes, nationes, imperia. Maurus Servius Honoratus igitur de porticu scripsit:

dona recognoscit populorum aurum coronarium dicit, quod triumphantibus hodieque a victis gentibus datur. Inponebant autem hoc imperatores propter concessam immunitatem. Ideo ergo dixit 'dona': nam si hoc non esset, spolia diceret. Aptatque superbis postibus porticum enim Augustus fecerat in qua simulacra omnium gentium conlocaverat: quae porticus appellabatur "ad nationes."

Imperio Romano victo, post medium aevum, iam saeculo septimo decimo, multa nova regimina instituta sunt, ubi saepissime quodque regimen solam suam propriam gentem regebat. Philosophi ea aetate igitur varios regiminis status vel constitutiones distinguere solebant, sicut imperii statum, nationis statum, civitatis statum, gentis statum.

  • imperii statum habet regimen quod multis gentibus vel nationibus imperat
  • nationis statum habet regimen cuius cives plerumque ab certa gente vel natione sunt
  • civitatis statum habet regimen cuius cives ab multis gentibus sunt, quod imperium super nullam gentem integram habet
  • gentis statum habet gens quae propria civitate caret

Possumus etiam simpliciter loqui de gente, natione sine statu, natio (natio cum statu civitatis), civitate, imperio.


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search