Naturalis auscultatio

Prima pagina ascultationis (editio Bekkeri)

Naturalis auscultatio[1] (Graece Φυσικὴ ἀκρόασις), seu Physica, sunt octo libri de philosophia scientiae et naturali, quibus Aristoteles principia rerum naturalium, viventium et non viventium, et praecipue principia motús, paradoxi Zenonis, contingentiae, et primi motoris invenire conatus est.

Nomen Physica (τὰ φυσικά) etiam omnia scripta Aristotelea de natura significare potest, de quibus vide Physica Aristotelea.

  1. Aliter Physica auscultatio, Physica acroasis, Naturales auscultationes, etc.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search