Naturalismus (philosophia)


Georgius Santayana.

Naturalismus in philosophia est "notio vel fides solum leges viresque naturales (contra supernaturalia vel spiritualia) in mundo operantur."[1] Assectatores naturalismi, naturalistae appellati, asserunt leges naturales regulas quae structuras et mores universi naturalis regunt, et universum mutantem semper et ubique exitum harum legum esse.[2]

"Naturalismus in elementum ontologicum et elementum methodologicum mentis propria vi ac natura separari potest."[3][4] Vocabulum ontologia philosophicam naturae realitatis investigationem attingit. Nonnulli philosophi naturalismum materialismo aequiparant. Exempli gratia, Paulus Kurtz philosophus affirmat nos rationem naturae optime habere per principia materialia, inter quae sunt massa, energia, aliaeque proprietates physicae et chemicae a civitate scientifica agnitae.

Porro, hic sensus naturalismi asserit spiritum, deitates, manesque reales non esse, et nullum mentem in natura inveni posse. Talis absoluta naturalismi fides saepissime naturalismus metaphysicus appellatur.[5]

Theistae, pantheistis exceptis, qui credunt naturam et deum unam ac idem rem esse, notionem naturae omnis realitatis receptaculi repudiant. Secundum nonnullos theistas, leges naturales videri possunt secundarias deorum causas.

Willardus Van Orman Quine, Georgius Santayana, aliique philosophi saeculi vicensimi affirmabant successum naturalismi in scientia significavisse rationes scientificas etiam in philosophia adhiberi debere. Ergo traditur scientia et philosophia continuum constituere.

Nexus interni

  1. Anglice: "idea or belief that only natural (as opposed to supernatural or spiritual) laws and forces operate in the world." "Naturalism." Oxford English Dictionary Online.
  2. Naturalism in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
  3. Anglice: "Naturalism can intuitively be separated into an ontological and a methodological component."
  4. Papineau 2007.
  5. Kurtz 1998.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search