Nihilismus

Discipulus nihilisticus. Pictura ab Ilya Repin facta.
Ioannes Turgenev senex.

Nihilismus[1] (a vocabulo nihil) vel Udenismus[2] est philosophica doctrina quae quicquam (sicut propositum obiectivum, significationem obiectivam, virtutem innatam) esse seu valere negat. Homines qui nihilismo credunt nomen nihilistarum merent: hac designatione, antea rarius et inter philosophos accepta, primus auctorum popularium Ioannes Turgenev usus est anno 1862 in opere Отцы и дети (Otcy i deti, 'Patres et filii') inscripto. Haec philosophia agnosticismo, atheismo, nec non exsistentialismo conectitur.

  1. Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Οὐδενισμός, et homo οὐδενιστής, udenista, ut Theodorus Korsch proposuit (ΣΤΕΦΑΝΟΣ... Hauniae 1886, p. 47).

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search