Oceanus

Vide etiam paginam fere homonymam: Oceanus (mythologia).
Superficies Oceani Atlantici ad stratum finis planetarii et troposphaerae Telluris incidit.

Oceanus (Graece Ὠκεανὸς 'Oceanus'[1]) est magnum aquae salsae corpus et principalis hydrosphaerae pars.[2] Quod ad Tellurem spectat, oceanus est quaelibet ex maioribus mundi oceani divisione huius planetae, sicut Oceanus Atlanticus.[3][4] Vocabulum mare saepe pro oceano adhibetur, sed sensu stricto mare est corpus aquae salsae in locis mediterraneis situm.

Oceanus orbis terrarum est maximus oceanus superficialis in omnibus planetis iam inventus. Circa 71 partes per centum superficiei planetae (~3.6×108 km²) ab aqua marina conteguntur, continuum aquae corpus quod in nonnullos oceanos principales et maiora maria usitate dividitur. Ut principalis hydrosphaerae Telluris, oceanus mundi omnem vitam notam sustinet, partem circuli carbonii constituit, atque clima et exemplaria caeli movet. Volumen est circa 1.3 billiones chiliometrorum cubicorum,[5] et altitudo media 3790 m. Oceanus habitationem circiter 230 000 specierum hominibus scientiae peritis notarum suppeditat. Quamquam multa oceani loca nondum explorata sunt, plus duae milliones specierum marinarum vivere aestimantur. Origo oceanorum Telluris non iam certiorem fit, sed ei putantur aevo Hadeano apparuisse, cum, secundum multas abiogenesis doctrinas, fontes originis vitae fuissent.

Oceani extraterrestres ex variis elementis chemicis et compositis chemicis componi possunt. Sola autem magna et constantia liquidorum superficialium extraterrestrium corpora confirmata sunt Lacus Titanis, sed adsunt indicia praesentiae oceanorum alibi in Systemate Solaris. Mars et Venus, ab ineunte aevo in eorum historiis geologicis, magnos oceanos aquaticos habuisse putantur. Coniectura de Oceanis Martis subicit paene tertiam superficiei Martis partem aqua contegi, quamquam aqua in Marte non iam oceanica est. Fugitivus effectus thermocepicus fortasse globalem Veneris oceanum decoxit. Certo sciuntur composita sicut sales chemici et ammonia cum aqua mixta punctum congelationis demittere, quod fieri potest ut aqua in multitudinibus fiat, in circumiectibus extraterrestrialibus ut muria vel glacies convehens. Planeta gigantes gasii Systematis Solaris etiam putantur atmosphaerica habere strata liquida compositorum non iam conformatorum. Traduntur oceani non confirmati sub superficie multorum planetarum nanorum et satellitum naturalium fieri, insigniter in oceano lunae Europae, qui putatur habere plus quam bis tantum Telluris volumen aquae. Oceani, inter quos oceani superficiales aquae liquidae intra zonam habitabilem circumstellarem, fortasse etiam in exoplanetis et exolunis fiunt. Planetae oceanici sunt opinabile genus planetae, cuius superficies omnino liquido tegitur.

  1. Unus ex Titanibus: Ὠκεανός, Henricus Georgius Liddell et Robertus Scott, A Greek–English Lexicon, apud situm perseus.tufts.edu (Perseus project).
  2. "WordNet Search — ocean". Princeton University 
  3. "ocean, n.". Oxford English Dictionary .
  4. "ocean". Merriam-Webster .
  5. Syed Qadri, "Volume of Earth's Oceans," in The Physics Factbook (2003).

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search