Oecologia

Homo oecologicus naturam fovens.

Oecologia (a Graeco οἶκος 'domus' + λόγος 'ratio') est studium scientificum organismorum, qualem vim inter se habeant ac quomodo loca circumiacentia afficiant iisdemque in vicem afficiantur. Constat igitur oecologiam esse biologiae partem admodum novam, in qua de hominum, animalium, plantarum cum natura quam habitant interactionibus agitur.[1] Notionem oecologiae Ernestus Haeckel, biologus Germanicus, anno 1866 primum descripsit. Homo oecologiae peritus oecologus appellatur.

Regiones oecologicae coloribus indicatae: Oecozona Nearctica (viridis), Palaearctica (rubida), Afrotropica (livida), Indomalaesiana (lutea), Australasiana (fulva), Neotropica (cana).
Arcansiae flumen Mulberry, biotopus complurium animalium et plantarum.

Oecologia utensilis est naturae ab animalium plantarumve exstinctione protegendae doctrina. Sunt qui non solum doceant, quid sint, sed etiam quomodo conserventur biotopi. Oecologi etiam protectionem volunt contra pollutionem, pluviam acidam, inquinationem aëris, calefactionem globalem et radioactivitatem. Praesertim factiones virides in plerisque civitatibus oecologiae operam dant.

Comprehendit oecologia scientiam animalium vel specierum singularium et nidum oecologicum; scientiam gregum animalium; scientiam biotoporum; scientiam conservationis naturae; artem materiarum naturarum bene gerendarum. Exemplaria mathematica instrumenta perutilia sunt.

  1. Beeby & Brennan, 2004: xx.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search