Fines
Forma
Gestio
Vita
Commemoratio
Ohium,[1] sive Ohio (-nis,),[2] plenius respublica Ohioensis[3] (Anglice Ohio), est civitas in Medio Occidente (Anglice "Midwest") Civitatum Foederatarum. Post Edictum Boreoccidentale (Northwest Ordinance) sanctum, Ohium prima civitas in Unionem admissa est. Vocabulum ohio in linguis Iroquesiis 'bonum flumen' aut 'pulchrum flumen' significat. Nomen e flumine Ohio deducitur, quod austrinus civitatis finis est. Columbopolis est caput, forum negotiorum, et fabricarum. Prosperitas civitatis in maximis agris fabricisque condita est. Praesertim, Cleveterra caput pneumaticarum rotarum videtur, quia sedes domuum multarum quae producunt est.
Postalica Ohii imminutio est OH.
© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search