Ordo Fratrum Praedicatorum

Ordinis insigne cum cruce dominicana, saeculo XV
Sanctus Dominicus a Fratre Angelico pictus, in ecclesia Sancti Marci Florentina adservatus

Ordo Fratrum Praedicatorum vel simpliciter Dominicani est ordo religiosus anno 1216/1217 conditus, iussu papae Honorii III, magistro Dominico Oxomensi. Adnominatio vulgariter, sed minus recte, explicatur quia Dominicani "canes Domini" essent.[1] Sunt tres ordinis rami: unus fratrum, alius monialium clausurae obligatarum, tertius sororum regularium atque virorum mulierumque saecularium.

Prullianum, monasterium sive refugium feminarum, ante ordinem anno 1206/1207 conditum est. Anno 1215, adiuvante Fulcone, episcopo Tolosano, Dominicus congregavit homines in ordinem praedicatorum Tolosae, ubi mox conventus S. Romani oritur. Dominicus mense Decembri 1216 et Ianuario 1217 bullas "Religiosam vitam" et "Gratiarum omnium" recepit a papa Honorio III, qua auctoritate ordinem Fratrum Praedicatorum constituit. Conventus virorum S. Iacobi Parisiensis, S. Nicolai vinearum Bononiensis et S. Crucis Segobiensis mox conditi sunt, et sine mora Palentinus et Montispessulanensis; feminarum eodem fere tempore Matritensis, Romanus, Bononiensis.

In ecclesia S. Nicolai Bononiensi generalia Ordinis capitula primum et secundum annis 1220 et 1221 habita sunt. Ibidem mortuus est ipse Dominicus Oxomensis die 6 Augusti 1221.

Inter primos annos Ordinis condita sunt octo studia generalia, quorum plurima iuxta universitates sedebant, videlicet: Lutetia, Monspessulanus, Colonia, Bononia, Neapolis, Oxonia, Barcino, Cadurcum, quibus fortasse Tolosa addenda sit.[2] Studium conventuale Dominicanum Romae ad basilicam Sanctae Sabinae anno 1222 constitutum, mox in studium provinciale erectum est.

Medio Aevo quidem Dominicani multum sanctae inquisitioni faverunt. In iis clarus fuit sacerdos Hispanicus Thomas a Turrecremata.

  1. Vide Pierre Mandonnet, "Domini Canes"
  2. Bennett (1937) pp. 55-56

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search