Ordo mundi sanitarius

Ordo mundi sanitarius

Vexillum Consociationis Organizatio Mundialis Salutis
Fundata 7 Aprilis 1948
Dissoluta Activus
Praetorium Novum Eboracum
Dux Tedros Adhanom Ghebreyesus
Linguae Anglica, Arabica, Francogallica, Hispanica, Russica et Sinica[1]

Ordo Mundi Sanitarius[2] (OMS) est praecipua Nationum Unitarum agentura quae valetudinem, salutem et curam sanitatis gentium curat contra morbos epidemiasue. Ordo, die 7 Aprilis 1948 conditus, Genavae in urbe Helvetiae situs, est pars Gregis evolutionis Consociationis Nationum. Proxima agentura, Consociatio Sanitatis, fuit agentura Confoederationis Nationum.

Ordinis Mundi Sanitarii munera generalia sunt:

  • Compositiones actionum et nationalium et internationalium contra morbos contagiosos, ut SIDA, malaria, SARS-CoV-2, ad totius mundi rationes pertinentes
  • Compositiones programmas vaccinationis instituentes, ad pandemias praecavendas
  • Compositiones programmas contra fumationem et obesitatem instituentes
  • Collectio et analysis datorum sanitariorum totius mundi
  • Aedifactio systemata sanitaria civitatum provectibilium
  • Divulgatio tabulae medicamentorum essentialium
  • Divulgatio nuntii sanitarii mundialis
  • Auxilium necessitatum radiologicarum (per retem REMPAN)

Ordo mundi sanitarius ex Consilio oeconomico et sociali dependet. Primus director fuit Brock Chisholm; director ab anno 2007 fuit Margarita Chan, medica et erudita Sinica, ab anno 2017 Tedros Adhanom Ghebreyesus.

  1. who.int: Ordinis Mundi Sanitarii multilingualismus
  2. Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum, sub voce terveysjärjestö = ordo sanitarius, Societas Litterarum Finnicarum, Helsinki, 2006.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search