Pauperes commilitones Christi Templique Salomonici

Vide etiam paginam discretivam: Militia Templi.
Crux ordinis.

Pauperes commilitones Christi Templique Salomonici sive Ordo Pauperum Commilitonum Christi Templi Hierosolymitani (OPCCTH) sive Ordo militum Templariorum vel breviter Templarii fuit ordo militaris Christianus, anno 1118 conditus ab Hugone de Paganis (milite cruce signato),[1] qui in Prima expeditione sacra pugnavit. Hierosolymis milites pugnaverunt contra Arabas et Turcos et peregrinos Terrae Sanctae protegendae causa.

Fuerunt Milites Templarii tota Europa: praecipue ubi erant hostes Christianitatis, ibi erant Templarii (simul in Portugallia, Hispania, Polonia et Lithuania). Rex Franciae sine pecunia copiis et potestati Ordinis invidit et - denique cum papa - insidias contra Ordinem posuit. Tandem anno 1314 Ordo Templi destructus est, et milites ob haeresim cremati sunt, dum terrae et privilegia a rege Francico sumpta sunt.

Quibus rebus notis, plures exstincti ordinis commilitones ad Portugalliam in Paeninsulam Hibericam fugerunt. Dionysius rex Portugallensis Ordini novum nomen indidit, nempe "Ordo militiae Iesu Christi", per bullam papalem, quae inscribitur "Ad ea, ex quibus cultus augeatur", die 14 Martii 1319 confirmatum. Hodiernus Ordo Militiae Iesu Christi est ordo honorificus, cuius Grandis Magister est praeses Portugalliae, hodie Marcellus Rebelo de Sousa.


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search