Pellicula,[1] vel taeniola,[2] est opus artis cinematographicae[3] quae consistit in sequentia imaginum photographicarum machina cinematographica exceptarum quae ope proiectoris cinematographici ostendi possunt. Pelliculae sunt facta culturalia culturis creata, quae culturam idem demonstrant atque igitur culturam afficiunt. Pelliculae esse gravissima opera artis videntur. Praeter taeniam celluloidis, pellicula est etiam ipsa fabula cinematographica quam actores agunt.
© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search