Pellicula

Haec pagina ad pelliculam cinematographicam tractat. Si aliud quaeris quod etiam “Pellicula” appellatur, vide Pellicula (discretiva).
Photogramma e trailer pelliculae On the Waterfront, ubi imagine Eva Maria Saint et Marlon Brando videmus. Pellicula anno 1954 edebatur.

Pellicula,[1] vel taeniola,[2] est opus artis cinematographicae[3] quae consistit in sequentia imaginum photographicarum machina cinematographica exceptarum quae ope proiectoris cinematographici ostendi possunt. Pelliculae sunt facta culturalia culturis creata, quae culturam idem demonstrant atque igitur culturam afficiunt. Pelliculae esse gravissima opera artis videntur. Praeter taeniam celluloidis, pellicula est etiam ipsa fabula cinematographica quam actores agunt.

  1. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
  2. Traupman, Ioannes. 2007. Latin and English Dictionary. Ed. tertia. p. 541. Novi Eboraci: Bantam Dell. ISBN 978-0-553-59012-8.
  3. Vel opus filmicum. Lydia Ariminensis, "BIRDMAN USA 2014, in Lucas Cupidus, ed. (2015), "Nuntii," Hebdomada Aenigmatum, 10:12.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search