Philosophia linguae

Carolus Sanders Peirce philosophus ad pragmaticam linguae plurimum contulit.

Philosophia linguae est philosophiae pars, cui hae quaestiones maximae curae sunt: natura significationis, contextus orationis, cognitio linguae, conexio linguae et realitatis. Philosophi autem continentis Europae philosophiam linguae ad logicam referre solent.

Philosophi linguae primum omnium naturam significationis inquirunt. Conantur enim hoc explicare, quid significet aliquod "significare". Huc pertinent etiam natura synonymiae, origines significationis ipsius, et num significatio umquam re vera sciri possit. Alia quaestio grata analyticis philosophis linguae haec est: quo modo ex partibus significabilibus sententiae significabiles componantur, ac num multiplices significationes sententiarum compositarum simpliciter a singularum partium significationibus derivari possint.

Secundo, quomodo oratores et auditores linguam in communicatione tractent, et quomodo lingua socialiter adhibeatur, intellegere conantur. Inter praecipuas res quae eos tenent sunt cognitio et creatio linguae, nec non actus loquendi.

Tertio, quomodo lingua ad mentes oratorum et interpretum pertineat, scire volunt. Praesertim rationem prosperae verborum in alia verba translationis scire iuvat.

Denique philosophi linguae est investigare, quo modo lingua et significatio ad veritatem et mundum referantur. Quae sententiae reapse verae sint, minus quaerunt quam hoc, quae significationes verae aut falsae esse possint. Philosophus linguae ad veritatem inclinatus fortasse scire vult, an sententia significatione carens vera aut falsa esse possit, an sententiae propositiones de rebus non exsistentibus exprimere possint.

Nexus interni


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search