Philosophia spatii et temporis

Delineatio Ptahhotep cum uxore Khamerernebty, ex eorum sepulcro in Necropoli Saqqāra inventa; cuius in libro (Instructio Ptahhotepiana) primum in philosophia occidentali mentio temporis facta est..

Philosophia spatii et temporis est philosophiae pars quae res ad ontologiam epistemologiam proprietatesque spatii et temporis attinentes tractat. Cum tales notiones fundamenta philosophiae ab initio fuerint, philosophia spatii et temporis simul inspiratrix ac conservatrix primae philosophiae analyticae fuit. Haec disciplina nonnullas res primas profert: num tempus et spatium a mente separata exsistant, an separata a se invicem exsistant (quod causam explicat temporis fluctionis fere unidirectionalis), num exsistant tempora alia praeter momentum praesentis, et quod sit natura identitatis, praecipue natura identitatis per tempora intellectae.

Nexus interni


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search