Phonema

Phonemata vocalia linguae Latinae per saecula mutata sunt. In latere sinistro diphthongi linguae archaicae sunt, in dextro autem, quo modo mutata sint in lingua classica, exhibetur.

Phonema (a verbi φωνέω 'voco' stirpe longa φωνη- + -μα) est minimum linguae naturalis elementum verborum sensus distinguens. Omnes linguae suum quaeque habent phonematum numerum, nam etsi, puta, duae linguae eadem phona habeant, fieri potest, ut statu phonematico inter se differant. Graecae et Anglicae muta bilabialis surda [p] et muta bilabialis surda aspirata [ph] ambabus est, verum tamen horum phonorum differentiam phoneticam Graeca sola ad sensus distinguendos habet, sicut [pōs] (πῶς) 'quomodo?' / [phōs] (φῶς) 'lux'. Anglicus autem sermo differentiam [p] et [ph] phonorum ad sensus distinguendos non habet; itaque sunt allophona unius et eiusdem /p/ phonematis: [p] phonum Anglicum appellatur norma phonematis /p/, [ph] autem nusquam nisi initio verbi eventum habet.

Ad phonemata invenienda ratio annis 1940 fere exstitit, quae modo taxinomica modo distributionalis appellatur. Haec phonematis notio classica hic demonstrabitur.[1] Phonema in lineis obliquis (sicut /p/), phonum autem in uncis hamatis (sicut [p]), includi solet.

  1. De aliis phonematis notionibus consulas quae de phonologia generativa scribantur.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search