Physica

Exempla rerum physicarum.

Physica (-ae, f., Graece φυσική 'naturalis', a Graeco φύσις 'natura') est scientia naturalis quae in studio materiae[1] et eius motus per spatium tempusque implicatur, cum notionibus cognatis sicut energia et vis.[2] Latius descripta, physica est generalis rerum naturae explicatio praebita omnes ad causas intellegandas quibus universum se gerit.[3][4][5]

Physica inter venerabiliores disciplinas academicas numeratur, fortasse etiam veterrimas (cum astronomia).[6] Per duo millennia autem, usque post res novas scientificas saeculi XVI physica fuit indiscreta pars philosophiae naturalis et historiae naturalis, una cum chemia, certis mathematicae ramis, et biologia. Tandem, saeculo decimo nono haec studia indiscreta in varias disciplinas hodiernas specializata sunt. Nihiliminus, usque hodie novae notiones in physica saepe fundamentales aliarum scientiarum machinationes explicant cum novas aperiunt rationes investigationis e.g. in mathematica et philosophia.

Physica in saecula maxime prodest propter progressum in technologiis quae ex inventis theoreticis oriuntur. Exempli gratia, progressus in cognitione electromagnetismi et physicae nuclearis ad evolutionem novorum operum recte duxit, quae societates hodiernas multo mutavit, sicut televisio, computatra, apparatus domestici, et arma nuclearia. Progressus quoque in thermodynamica ad evolutionem industrializationis duxit, et progressus in mechanica evolutionem calculi excitavit.

  1. Ricardus Feynman suas Acroases cum doctrina atomica incipit, sua brevissima confirmatio omnis scientiae: "If, in some cataclysm, all of scientific knowledge were to be destroyed, and only one sentence passed on to the next generations . . . , what statement would contain the most information in the fewest words? I believe it is . . . that all things are made up of atoms—little particles that move around in perpetual motion, attracting each other when they are a little distance apart, but repelling upon being squeezed into one another." R. P. Feynman, R. B. Leighton, M. Sands (1963). The Feynman Lectures on Physics. 1. p. I-2. ISBN 0-201-02116-1 
  2. J. C. Maxwell (1878). Matter and Motion. D. Van Nostrand. p. 9. ISBN 0486668959 
  3. H. D. Young, R. A. Freedman (2004). University Physics with Modern Physics (11th ed.). Addison Wesley. p. 2 
  4. S. Holzner (2006). Physics for Dummies. Wiley. p. 7. ISBN 0470618418 
  5. Nota: Nomen universum definitur ut omnia quae sunt: totum spatium, totum tempus, omiia materiae, energiae, momentique genera, et leges et constantes qui ea gubernant. Hae leges monodicae sunt quia insigne exactae in forma mathematica concipiuntur; quae fundamenta quantitativa biologiae, chemiae, astronomiae et aliis scientiis dant. Nomen autem universum etiam adhiberi potest in aliquantulum variis sensibus contextualibus,? notiones denotans sicut cosmos et mundus philosophicus.
  6. Indicia monstrant primas civilizationes, ad 3000 a.C.n. et ante, sicut Sumeri, Aegypti antiqui, et Civilizatio Vallis Indicae, omnes scientiam quae praedicere poterat et comprehensionem principalem motuum solis, lunae, stellarum.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search