Polytheismus

Pompa deorum. Sarcophagus Promethei, circa annum 240. Museum Lupariense.

Polytheismus[1] est veneratio et fides multorum numinum, quae dei deaeque appellari solent. Hae notiones in pantheon saepissime conliguntur, una cum suis mythologiis et ritibus. Multae religiones, praeteritae et praesentes, in Asia et Europa exempli gratia Hinduismum, Buddhismum Mahayanam, Buddhismum Thibetanum, Sintoismum, polytheismum Graecum Antiquum, polytheismum Romanum Antiquum, polytheismum Germanicum, polytheismum Slavicum, popularem Sinarum religionem, et fides neopaganisticas continentes, fidem polytheisticam sustinent.

Complures polytheistae omnes deitates non pariter verentur, sed monolatristae esse possunt, qui unam propriam deitatem inter multos colunt; alii polytheistae sunt kathenotheistae, qui varias deitates variis anni temporibus colunt.

Polytheismus est theismi genus, persuasio exstare unum vel plures deos; sed discrepat cum monotheismo, persuasione exstare singulum deum, hodie praecipua orbis terrarum fide. In variis religionibus (exempli gratia, Wicca), creditur iuxta pantheismum vel panentheismus, in quibus variae deitates videntur emanationes maioris numinis.

  1. Axters, S. (1937). Scholastiek lexicon Latijn-Nederlandsch. Antwerpen: Geloofsverdediging.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search