Pompeii (urbs antiqua)

Vide etiam paginam discretivam: Pompeii (discretiva).
Templum Apollinis, testimonium aetatis Etruscae
Tabula geographica Pompeiorum.
Vesuvius mons.

Pompeii fuerunt urbs Campana, quae anno 79 massa lavica ex Vesuvii montis vertice erupta cooperta est. Quod stratum cinereum et pumiceum in altitudinem circiter septem metrorum crevit. Eadem eruptione Herculaneum Stabiae Oplontis Nemus Regale urbes perierunt. Per octo fere saecula Osci Samnites Graeci Etrusci denique Romani Pompeios incoluerunt suisque rebus concinnaverunt.

Excavationes archaeologicae anno 1748 incohatae sunt.[1] Pars urbis (scilicet c. 45 ha) nunc excavata est, sed adhuc magna pars pervestigatione indiget, et excavationibus continuatis novae patefactones fiunt. Situs archaeologicus in summa 66 ha comprehendit. Postquam Pompeii anno 1997 in tabulas UNESCO patrimoniorum mundi relati sunt, etiam peregrinis archaeologis urbem pertractandi aditus facilior factus est.

  1. Longobardi 2002: 39.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search