Pontus Euxinus

Tabula Ponti Euxini (Maris Nigri).
Vide etiam paginam discretivam: Pontus.

Pontus Euxinus[1] (Graece Εύξεινος Πόντος, Mare Hospitale) vel Pontus tantum, sive Mare Scythicum et Mare Nigrum[2], est mare ab Europa, Anatolia, et Caucaso finitum, quod ad Oceanum Atlanticum via maribus Mediterraneo et Aegaeo et variis fretis adligatur. Fretum Bosporus, situs Byzantii, antiquissimae civitatis Graecae, Pontum ad Propontidem adligat, et fretum Hellespontus illud mare ad regionem Mare Aegaeum Mediterranei conectit. Hae aquae Europam Orientalem et Asiam Occidentalem separant. Pontus praeterea ad Paludem Maeotidem a Bosporo Cimmerio adligat.

Pontus Euxinus (Mare Nigrum) Bathy in urbe GeorgiaGeorgiana.

Pontus Euxinus aream plus quam 422 milia chm², volumen autem circa 555 milia chm³ habet. Maxima huius maris altitudo est 2210 metra, mediocris 1240 metra.

Villa prisca, Nidus Hirundinis vocata, in paeninsula Crimaea.

Inter flumina quae in Pontum defluunt sunt Asiaces[3], Borysthenes (Danapris), Enguri[4], Halys, Hister, Hypanis, Ingulus, Sangarius, Phasis, Tyras, et alia.

Insulis magnis Pontus caret, praeter linguas terrae, sinus a mari seiungentes (sicut Dromos Achilleos et Cephalonesos); ex insularum parvarum numero Achillea insula in parte maris septentrio-occidentali memoranda est.

  1. Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~, t. III, p. 840.
  2. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
  3. Vulgo Tiligul; Pomponii Melae Chorographia II 7; vel Axiaces, — Plinii Hist. nat. II 230, IV 82; Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 561.
  4. G.H. Lünemann, Descriptio Caucasi, pp. 34, 43.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search