Portolani

El Puerto de Santa María, tabula Hispanica Ioannis de la Cosa, circa annum 1500.

Portolanus, etiam portulanus (a verbo Italico portolano < Latine portus) fuit liber antiquus, saepe tabulis praeditus, qui navigatoribus secundum pyxem nauticam et litus navigantibus auxilio erat. Primi portulani e saeculo XIII exstant.

Continuatione coniuncti sunt cum illis libris Graecis, qui περίπλους (períplous) vocantur, quibus formae orarum riparumque et qualitates portuum et pericula navigantibus imminentia describuntur.


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search