Pragmatismus

Carolus Sanders Peirce: polymathes Americanus qui pragmatismum primum agnoscit.

Pragmatismus est traditio philosophica quae in Civitatibus Foederatis circa 1870 orta est.[1] Quod Carolus Sanders Peirce, late conditor habitus, tandem descripsit in aphorismo pragmatico:

Consule in utiles rerum tuae notionis effectus. Tum tua notio illorum effectuum est tua rei notio omnis.[2][3]

Pragmatism notionem propositum cogitationis esse realitatem describendam, repraesentandam, vel repercutendam reicit.[4] Potius, pragmatistae cogitationem habent instrumentum praedictionis, problematum solvendorum, et actionis. Pragmatistae affirmant plurimas res philosophicas—sicut natura scientiae, lingua, notiones, significatio, fides, et scientia—optime videri per earum usus effectivos et successus. Philosophia pragmatismi "vehementius dicit utilem notionum adhibitionem per eas actandas ut in experentiis humanis probentur."[5][6] Pragmatism focuses on a “changing universe rather than an unchanging one as the Idealists, Realists and Thomists had claimed”.[6]

Vocabulum pragmatismus est terminus technicus in philosophia qui certam copiam coniunctarum opinionum philsophicarum attingit quae saeculo undevicensimo exeunte ortae sunt; locutio autem saepe cum pragmatismo in circumiectis politicis confunditur (quod attingit civilitatem vel diplomatiam plerumque in rationibus utilibus conditam, potius quam in notionibus ideologicis) et cum usu pragmatismi non technico in circumiectis usitatis quae res in vita verisimiliter attingunt et modo qui in elementis utilibus, non abstractis conditur.

Nexus interni

Hilarius Putnam arguit mixturam antiscepticismi et fallibilismi esse maxima pragmatismi proprietatem.
Carolus Popper.
Ioannes Duns Scotus, cogitator qui Carolum Sanders Peirce movit.
Adumbratio Ioannis Dewey.
  1. Pragmatism. 13 September 2013 
  2. Anglice: "Consider the practical effects of the objects of your conception. Then, your conception of those effects is the whole of your conception of the object."
  3. C. S. Peirce(1878), "How to Make Our Ideas Clear," Popular Science Monthly 12:286–302. Commetarus saepe repimpressus, ut in Collected Papers 5, paragrapha 388–410 et Essential Peirce 1:124–141.
  4. William James (1909). The Meaning of Truth .
  5. Anglice: "emphasizes the practical application of ideas by acting on them to actually test them in human experiences."
  6. 6.0 6.1 Gutek, Gerald (2014). Philosophical, Ideological, and Theoretical Perspectives On Education. Nova Caesarea: Pearson. pp. 76,100 .

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search