Psychologia gestalt

Reificatio.

Psychologia gestalt,[1][2][3] vel gestaltismus, in vocabulo Theodisco 'exemplar' vel 'configurationem' significante conditus,[4] est schola psychologiae a Maximiliano Wertheimer, Wofgango Köhler, et Curtio Koffka in Austria et Germania saeculo vicensimo ineunte excogitata,[4] praecipue inter 1910 et 1912, cum Wertheimer rem phi inveniret, notionem quae oculorum ludibrium motús expressit.[5] Haec theoria macroscopicam, non microscopicam, morum psychologicorum opinionem tenebat.[6]

Cubus Neckeranus et vas Rubinianum, exempla multistabilitatis.

Schola gestalt in omni rei summá intellegendá et percipiendá fundatur, potius quam eius elementis.[4] Quae contra atomisticam psychologiae sententiam excogitata est, ac praeterea contra generale clima intellectuale, quod in fide fundatur consensum scientificum ex neglegentia singulorum fundamentalium humanorum exsistit. Wertheimer nonnulla principia proposuit quae explicare possunt quo modo homines res percipiunt. Quae principia leges similitudinis, proximitatis, continuitatis appellantur.[7] Notio gestalt realitatem formá simplicissimá percipere conatur.[8] Theoriae perceptionis gestalt ergo affirmant naturam humanam rem ut omnem structuram intellegere solere, potius quam rem ut summam eius partium.[9]

  1. Wells, John (3 Aprilis 2008). Longman Pronunciation Dictionary (3rd ed.). Pearson Longman. ISBN 978-1-4058-8118-0 .
  2. "gestalt". Random House Webster's Unabridged Dictionary.
  3. "Gestalt". The Columbia Encyclopedia. Columbia University Press. 2018. ISBN 9781786848468 .
  4. 4.0 4.1 4.2 "Gestalt psychology". Britannica Concise Encyclopedia. Encyclopaedia Britannica, Inc.. 2008-05-01. pp. 756. ISBN 9781593394929 
  5. Columbia Electronic Encyclopedia (May 2019). Max Wetheimer. . EBSCOhost 
  6. Verstegen, Ian (2010). Gestalt Psychology. . Credo .
  7. Craighead, W. Edward; Nemeroff, Charles B. (19 Aprilis 2004). "Gestalt psychology". The Concise Corsini Encyclopedia of Psychology and Behavioral Science. John Wiley & Sons. pp. 401–404. ISBN 9780471220367 .
  8. Reber, Arthur S. (1985). "Gestalt psychology". The Penguin Dictionary of Psychology. Viking. ISBN 9780670801367 .
  9. Pohl, Rüdiger F. (22 Iulii 2016). Cognitive Illusions: Intriguing Phenomena in Judgement, Thinking and Memory. Psychology Press. ISBN 9781317448280 .

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search