Quattuor humores

Figurae allegoricae temperamentorum quae sunt cholericum, sanguineum, melancholicum et phlegmaticum

Quattuor humores sunt sanguis, cholera, melancholia, phlegma. Isidorus Hispalensis scripsit: "Sicut autem quattuor sunt elementa, sic et quattuor humores, et unusquisque humor suum elementum imitatur: sanguis aerem, cholera ignem, melancholia terram, phlegma aquam. Et sunt quattuor humores, sicut quattuor elementa, quae conservant corpora nostra."

Quattuor temperamenta sunt sanguineum vel calido-humidum, cholericum vel calido-siccum, phlegmaticum vel frigido-humidum, melancholicum vel frigido-siccum.

Humor Verbum Graecum Elementum
Sanguis αἷμα Aer
Cholera χολή Ignis
Melancholia μέλαινα χολή Terra
Phlegma φλέγμα Aqua

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search