Regnum Novum Aegypti

Maxima Regni Novi magnitudo terrestris, saeculo quinto decimo a.C.n.
Persona Tutankhamun regis, qui, filius Akhenaten, priscam Aegypti religionem restituit. Iuvenis autem mortuus est, ut rex magni momenti suo tempore non haberetur, sed inventio anno 1922 eius sepulcri intacti (KV62) ab Howardo Carter eum signum Aegypti antiquae in mundo hodierno fecit.

Regnum Novum Aegypti, etiam Imperium Aegyptium appellatum, est aevum in historia Aegypti antiquae inter saecula 16 et 11 a.C.n., quod domus duodevicensimam, undevicensimam, vicensimamque comprehendit. Computatio radiocarbonica initium Regni Novi inter 1570 a.C.n. et 1544 a.C.n. ponit.[1] Regnum Novum interregnum secundum secutum est, interregnum tertium antecedit. Prosperrimum fortasse fuit Aegypti tempus, et culmen eius potestatis exposuit.[2]

Posterior huius aevi pars, sub domibus undevicensima et vicensima (1292–1069 a.c.n.), etiam aevum Rhamsesidum appellatur, ex undecim pharaonibus qui se Rhamses appellabant post Rhamses I, domus undevicensimae conditorem.

Regnum Novum, fortasse propter alienum Hyksos regimen per secundum interregnum, claustra inter Levantem et Aygyptum propriam facere conatum est, et hoc tempore Aegyptus eius maximas terras continebat. Similiter, rectores Regni Novi saeculo septimo decimo per secundum interregnum, impetibus prosperrimis respondentes a Regno Cus?, civitate potente ad meridiem versus iacente effectibus,[3] suam auctoritatem procul ad meridiem in Nubiam extenderunt, latasque terras in Oriente Proximo continebant. In septentrionibus, varii exercitus Aegypti pugnabant exercitus Hetthaeorum ad Syriam hodiernam temperandam.

  1. Ramsey et al. 2010.
  2. Shaw 2000: 481.
  3. Alberge 2003.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search