Religio Christiana

Unam legis e paginis de
disserentibus

Opus tessellatum Iesu Nazareni, Ravennae in basilica Sancti Apollinaris Novi.

Religio Christiana, sive Christianismus vel Christianitas (ex Graeco Xριστός 'unctus'), est religio monotheistica,[1] deducta ex vita doctrinaque Iesu Nazareni ut in Novo Testamento oblatae sunt.[2] In tribus ramis maioribus consistit: Catholicismo, Orthodoxia Orientali (quae se a Catholicismo in Schismate Orientali–Occidentali anno 1054 separavit), et Protestantismo (qui per Reformationem saeculi sexti decimi orsus est).[3] Ecclesia autem Anglicana se mediam viam inter Catholicismum et Protestantismum ducere habet. Amplius dividitur Protestantismus in greges minores qui denominationes appellantur.

Christiani Iesum fuisse et iam esse filium Dei, Deum hominem factum, et salvatorem hominum credunt. Christiani ergo Iesum Christum vel Messiam appellare solent.[4]

Christifideles, Christiani usitate appellati,[5] credunt Iesum esse Messiam in Bibliis Hebraicis praedictum, partibus scripturae quae Christianitati Iudaismoque communes sunt, quas Christiani Vetus Testamentum nominant. Fons theologiae Christianae in primis Christianorum sententiis oecumenicis invenitur, quae postulationes ab adsectatoribus fidei Christianae plerumque acceptas comprehendunt. Hae fidei professiones dicunt Iesum crucifixum passum sepultumque fuisse, subrexisse ex morte, et omnes quoque qui in eum in remissionem peccatorum (salvationem) credant etiam subrecturos esse.[6] Praeterea contendunt Iesum corporeum in caelum ascendisse, ubi cum Deo Patre regnare. Plurimae denominationes monent Iesum iterum venturum esse ut omnes homines, vivos mortuosque, iudicet et suis adsectatoribus vitam aeternam concessurum esse. Habetur ipse exemplar integris vitae, ambo revelator naturaeque incarnatio Dei.[7] Christiani nuntium Iesu Christi nominant evangelium (Graece ευαγγέλιον, 'nuntius bonus'); unde primas eius ministerii memorias scriptas hodieque exstantes appellant evangelia.

  1. Monotheismus Christianitatis confirmatur in Catholic Encyclopedia, s.v. Monotheism in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)Formula:CathEnc/Parameter from; William F. Albright, From the Stone Age to Christianity; H. Richard Niebuhr; About.com, Monotheistic Religion resources; Kirsch, God Against the Gods; Woodhead, An Introduction to Christianity; The Columbia Electronic Encyclopedia "Monotheism"; The New Dictionary of Cultural Literacy, "monotheism"; New Dictionary of Theology, "Paul", pp. 496–499; Meconi, Pagan Monotheism in Late Antiquity, pp. 111–112.
  2. BBC, BBC—Religion & Ethics—566, Christianity.
  3. situs interretialis.
  4. Charles A. Briggs, The Fundamental Christian Faith: The Origin, History, and Interpretation of the Apostles' and Nicene Creeds (C. Scribner's Sons, 1913), Books.Google.com.
  5. Nomen Christiani (Graece Χριστιανός) primum adhibitum est quod attinet ad discipulos Iesu Antiochiae in urbe (Actus Apostolorum 11:26) circa annum 44, 'qui Christum sequuntur' significans. Datum est nomen discipulis Iesus ab Antiochensibus non Iudaicis, fortasse per ludibrium. In Novo Testamento, nomina quibus fideles se appellabant fuerunt fratres, fideles, electi, sancti, creditores. Primus verbi Christianitatis usus hodie notus (Graece Χριστιανισμός) ab Ignatio Antiochensi circa annum 100 adhibitus est. Vide Elwell et Comfort, Tyndale Bible Dictionary, pp. 266, 828.
  6. Frank Sheed, Theology and Sanity (Franciscopoli: Ignatius Press, 1993), 276.
  7. McGrath, Christianity: An Introduction, pp. 4–6.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search