![]() |
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
SARS-CoV-2[1] aut 2019-nCoV, anni 2019 coronavirus novum sive coronarium virus novum sive coronarium virus syndromatis respiratorii acuti gravis 2 est virus biologicum, unum ex duobus sarbecoviris generis Betacoronavirorum,[2] materia genetica ARN munitum atque monocatenarium sensu positivo ((+)ssRNA), ex fere 29 900 nucleotidis (29.9 kB) compositum.
Variantes typi SARS-CoV-2 geneticae descriptae sunt.
Virus anno 2019 Wuhan in urbe Sinica, climate subtropico humido, primo agnotum est[3]; ibi multi homines pneumonia laborantes observati sunt. Putatur novum coronavirus 2019-nCoV, ut SARS-CoV originis zoonoticae esse[4]. Qua de causa morbus respiratorius designatur zoonosis nomine COVID-19 (morbus coronaviri anno 2019 agnotum, interdum vulgo pneumonia Wuhaniensis).
Morbus hic, ex Sinis egressus, tribus mensibus (mensibus Decembri anni 2019 et Ianuario Februarioque anni 2020) se in multas orbis terrarum civitates propagabat.
© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search