Sal

Deposita salis prope Mare Mortuum.
Vide etiam paginam fere homonymam: Sal (chemia).

Sal est minerale quod plerumque in natrii chlorido (NaCl) consistit, composito chemico quod ad magnam salium classem pertinent; sal ut minerale naturaliter crystallinum halites vel vulgo sal saxosus appellatur. Magna salis summa in aqua marina adest, atque oceano aperto sunt 35 grammata solidorum per litrum aquae, salinitas 3.5 fere centesimarum.

Sal vitae necessarius paene universe est, et salsitudo est unus e fundamentalibus gustatibus humanis. Sal est unus ex veterrimis et latissime notis cibi condimentis, et salsura est ratio cibi conservandi magni momenti.


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search