Saul Kripke

Wikidata Saul Kripke
Res apud Vicidata repertae:
Saul Kripke: imago
Saul Kripke: imago
Nativitas: 13 Novembris 1940; Bay Shore
Obitus: 15 Septembris 2022; Novum Eboracum
Patria: Civitates Foederatae Americae

Familia

Genitores: Myer S. Kripke; Dorothy K. Kripke
Examplar Kripkeanum logicae temporalis linearis, certi generis logicae modalis.

Saul Kripke (natus Saul Aaron Kripke Bay Shore in vico Novi Eboraci 13 Novembris 1940; mortuus die 15 Septembris 2022) fuit philosophus Americanus et logicianus?, egregius professor philosophiae in Graduate Center Universitatis Urbis Novi Eboraci, et professor emeritus in Universitate Princetoniensi. Ex decennio 197 manet magna persona in nonnullis philosophiae disciplinis quae ad logicam mathematicam, philosophiam linguae, philosophiam mathematicae, metaphysicam, epistemologiam, et theoriam copiarum pertinent. Praemium Shockianum in logica et philosophia anno 2001 accepit.

Commentariis de logica modali, philosophia analytica, et mundis qui fieri possunt innotuit, praecipue in ratione nunc semantica Kripkeana appellata.[1]

Gradum A.B. in mathematica in Universitate Harvardiana accepit. Iam scholasticus acroases in MIT habebat. In Universitate Rockefellerana Novi Eboraci anno 1967, et in Universitate Princetoniensi anno 1977 docere coepit. Socius Academiae Artium et Scientiarum Americanae est.

Nexus interni

  1. Jerry Fodor, "Water's water everywhere", London Review of Books, 21 Octobris 2004.
  2. Fludernik, Monika. "Histories of Narrative Theory: From Structuralism to Present." A Companion to Narrative Theory. Ed. Phelan and Rabinowitz. Blackwell Publishing, MA:2005.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search