Saxum Genesis

Saxum Genesis in laboratorio

Saxum Genesis (Anglice Genesis Rock) exemplum saxeum lunare quod anno 1971 ab astronautis Iacobo Irwin et Davide Scott ad terram apportatum est. Quod saxum invenerunt dum secundo actione extravehiculari fungebantur, quae prope Spur craterem evenit. Hodie in Laboratorio Lunarium Exemplorum Facilitate Houstoniae in Texia servatur. Numerum exempli 15415 tenet.

Analysis chemica Saxi Genesis ostendit id anorthositam esse e quodam genere feldspati plagioclasis compositam quod anorthites nominatur. Saxum priscis in annis Systematis Solaris abhinc plus minusve quattuor milies milium annorum formatum est.[1]

Permulti putaverunt saxum cum inventum est fragmentum crustae pristinae lunaris, sed analyses subsequentes philosophis monstraverunt saxum modo 4.1 ± 0.1 milies milium annorum habere, quod est spatium annorum novius quam luna ipsa; saxum igitur factum est postquam crusta lunaris concreverat. Veterrimum tamen est saxum, quia ante aevum Praenectarianum factum est. Pyroxenis crystallis probatis examina spatium annorum speciale 4.46 milies milium annorum significant.

Saxum Genesis simulac inventum

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search