Scepticismus

Pyrrho sub procella vectus. Posidonius apud Diogenem Laertium (9.11.68) narrat Pyrrhonem, primum scepticum, cum navis qua vehebatur gravi procella quassaretur, vectoribus sollicitatis ostendisse porcum secure manducantem, exemplar ataraxiae vel tranquillitatis animi. (Pictura a Petrarcameister, qui dicitur, facta.)

Scepticismus[1] (ab adiectivo Graeco σκεπτικός 'deliberabundus') est epistemologiae doctrina, cuius adsectatores negant fieri posse, ut quicquam certe sciri aut iusta opinione concipi possit. In epistemologia enim inquiritur, quid homini credendum sit an non credendum, quae opiniones iusto iure haberi possint. Itaque scepticorum est negare hominum de ulla re opiniones iusto iure conceptas esse. Scepticismi genera haec sunt: locale et universale. Scepticismus localis est, cum vera scientia hominis in dubium adducitur sive negatur fieri posse, ut opiniones de mundo externo, praeteritis, futuris, adfectibus aliorum hominum, Deo, rebus moralibus, etc. iusto iure concipi possint. Quae dubia localia habere sapientis est, nam constat esse res, quas cognoscere nequeamus. Paucissimi autem sunt, qui scepticismum universalem accipere velint, nam sibi contradicere videntur, qui hominem nihil de ulla re scire posse dicant. Una tantum species scepticismi universalis adprobari potest, scilicet fallibilismus, qui omnes opiniones, quas umquam habeamus, quam incertissimas esse docet: fieri posse, ut falsae sint. Negat igitur fallibilista possibilitatem certitudinis, quamquam sciendi aut iusto iure opinandi facultatem non negat.

Scepticismus scientificus est positio epistemologica eorum, qui veritatem propositorum adeo dubitant, donec eam ratione scientifica probare possint. Nam sceptici scientifici re ipsa incumbunt theoriis palam rescindendis, quas putant falsas esse, atque operam impendunt ingeniis hominum ad cogitationem criticam formandis.

Agnosticismus appellatur opinio sceptica eorum, qui de Dei aliorumque extranaturalium exsistentia in ancipiti opinione versantur.

  1. Axters, S. (1937) Scholastiek lexicon Latijn-Nederlandsch. Antwerpen: Geloofsverdediging.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search