Scholae anarchismi sunt variae anarchisticae theses traditionesque, quae inter se graviter discrepare ita possunt, ut ab extremo individualismo ad integrissimum collectivismum varient.[1] Scholae sociales individualisticaeve etiam dici solent.[2][3] Anarchismus saepe philosophia politica laeva radicalis ducitur,[4][5] et multa ex oeconomia et philosophia legali anarchistica tracta coniecturis anti-auctoritarianis? communismi, collectivismi, syndicalismi, mutualismi, oeconomiaeque "participatory"? nituntur.[6]
David Graeber anthropologus anarchisticus arguit magnis Marxismi scholis semper esse conditores (sic est e.g. in Leninismo, Trotskyismo, Maoismo), anarchismi autem scholas "omnimodo fere ex quolibet organizationis principio aut actionis forma oriri,"[cit. 1] anarcho-syndicalismum, anarchismum individualisticum, platformismumque indicans huius dicti exemplorum gratia.[7]
Lapsus in citando: <ref>
tags exist for a group named "cit.", but no corresponding <references group="cit."/>
tag was found
© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search