Sinus Siamensis

Tabula geographica collocationem sinus Siamensis monstrat.
Tabula collocationem sinus monstrat.
Una ex balaenopteris in sinu vescitur.
Una ex balaenopteris superficiem ante Bang Tapun penetrat.
Traditionales piscatorum naves ante insulam Ko Tao.

Sinus Siamensis,[1] vel Magnus Sinus,[2] vel Ptolemaei Sinus Perimulicus,[3] vel fortasse Sinus Thailandiae[4] tantum, est tenuis sinus[5][6] vel mare marginale in Mari Sinensi Australi occidente meridieque situm, atque inter australia et occidentalia Paeninsulae Indosinensis litora ac septentrionale Paeninsulam Malayanam dimidium finitum. Quod corpus aquae est circiter 800 chiliometra longum, usque ad 560 chiliometra latus, atque eius area superficialis est 320 000 chiliometrorum quadratorum.[7][8] In septentrionibus, occidente, et oriente meridieque a litoribus Thailandiae atque in septentrionibus orienteque a Cambodia et regione deltae Mecon Vietnamiae circumdatur, atque in Mare Sinense Australe in meridie orienteque aperitur.

  1. "Type? of Pentacme siamensis var. laevis Pierre . . ." in The William and Lynda Steere Herbarium of the New York Botanical Garden: "Crescit ad Giang Langin ins. Phu Quoc, Sinus Siamensis."; Antonii Rosich Compendium totius orbis geographicum, vol. II, Varasdini 1821, p. 1.
  2. "Undecima Asiae Tabula" (Romae:1478) in Barry Lawrence Ruderman Map Collection at Stanford Libraries.
  3. "Undecima Asiae Tabula" (Romae:1478) in Barry Lawrence Ruderman Map Collection at Stanford Libraries.
  4. Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  5. "Marine Gazetteer browser". Marineregions org ,
  6. "Thailand, Gulf of". Oxford University Press .
  7. "Marine Gazetteer Placedetails - Gulf of Thailand". Marineregions org 
  8. "Gulf of Thailand". Deepseawaters.com .

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search