Socialismus libertarianus, aliquando anarchismus socialis[1][2] et libertarianismus laevus[3][4] appellatus, est corpus philosophiarum civilium quae societatem neque hierarchicam neque grapheocraticam atque sine proprietate privata in medio productionis colunt. Coactis reipublicae formis adversatur et associationem liberam pro gubernatione formali promovet, socialibus capitalismi relationibus, sicut stipendium laboris?, resistens.[5] Appellatione socialismo libertariano utuntur nonnulli socialistae ut suam philosophiam a socialismo reipublicae distinguantur,[6][7] nonnulli quidem pro synonymo anarchismi laevi.[1][2][8]
© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search