Soma

Sarcostemma acidum e quo soma nostro aevo exprimi solet

Soma,[1] scriptura devanagari सोम (ad pedem litterarum "pressum") est potio ritualis religionis Hinduicae saepe in Rigveda aliisque scripturis relata. Qui in India australi temporibus nostris hanc potionem sumunt e suco plantae Sarcostemmatis acidi exprimere solent. Hanc speciem loco alterius hodie incertae adhibent: textus enim, quibus soma commemorata est, compositos esse censetur millennio II a.C.n. dum Indoaryani (antiquissimae linguae Vedicae locutores) per regiones montanas inter planitiem mediae Asiae vallemque Indi fluminis migrabant. In Avesta, scriptura Iranica, haoma commemorata est, potio quae simili modo atque soma extrahitur, haud dissimiliter in religione Zoroastrea celebratur. Ita binis ramis linguarum Indoiranicarum eadem fere potio recognita est (nomine proto-Indoiranico *sauma-), sed aliis linguis Indoeuropaeis hoc verbum non reperitur. Soma, videlicet potionis potestas psychotropica, et Agnis, videlicet ignis, dei cognati in pantheo Hinduico accepti sunt.[2]

  1. "Soma" Latine scribitur ab F. A. Rosen, Rigveda-Sanhita: liber primus (1838) e.g. p. 82; idem alibi Latinitate simplici "libamen" scribit
  2. Kuiper (1970) pp. 279-280

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search