Spatium (astronomia)

Fines superficiei Telluris et spatii exterioris, ad Lineam Kármán, 100 km (62 mi) et exosphaera ad 690 km (430 mi).

Spatium[1][2] est inanitas quae praeter ullum corpus caeleste exsistit, Tellure non excluso.[3] Omnino autem vacuum non est, sed in vacuo duro consistit, quod humilem particularum densitatem continet, praecipue plasmatis hydrogenii et helii, etiam radiationis electromagneticae, camporum magneticorum, et neutrinorum. Secundum doctrinam, id etiam materiam obscuram et energiam obscuram continet.

  1. "librari medio spatii Tellurem": Plinius, Naturalis historia 2.10. Vide et Lucretii De rerum natura 1.426, 1.507, 1.988
  2. "Spatium cosmicum": PONS Standardwörterbuch Latein. Das umfassende Wörterbuch für Sprachlehrer (Klett, 1992. ISBN 978-3-12-517529-7). "Spatium (cosmicum)": Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
  3. Dainton, Barry (2001). "Conceptions of Void". Time and space. McGill-Queen's Press. pp. 132–133. ISBN 0773523065 

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search