Sufismus

Sepulcrum Khoja Afāq, prope Kashgar Sinae.

Sufismus (Arabice تصوّف taṣawwuf ; Persice صوفی‌گری sufigari ; Turcice tasavvuf ; Urdu تصوف) usitate habetur interior mysticusque religionis Islamicae modus.[1] Adsectator huius memoriae plerumque appellatur ṣūfī (Arabice صُوفِيّ), quamquam alii adsectatores hac voce utuntur solum pro quibus mentem Sufismi attineant. Aliud nomen indagatoris Sufiani est dervish.

Classici Sufismi doctores Sufismum esse "scientam cuius finis est reparatio cordis et id avertere ab omnibus praeter Deum" circumscripserunt.[2] Alioquin, verbis Ahmad ibn Ajiba, doctoris Darqawiensis, Sufismus est "scientia per quam homo potest scire in praesentiam divinam peregrinare, se impuritatis intus purgare, et se variis notis laudabilibus exornare."[3]

Motus Sufiensis nonnullos continentes culturasque per milia annorum attigit, primum in linguis Arabica expressus, tum Persica, Turcica, et deinde duodecim aliis linguis.[4] Ordines Sufiani, qui doctriná sunt aut Sunni aut Shi'a, ortum habent ex Muhammad, propheto Islamico, per eius patruele Ali, vel ex Abu Bakr. Adsectatores Sufismi postulant Sufismum radices cepisse in cultura consuetudinibus Islamicis, quoniam sunt factiones Islamicae, praecipue Salafismus et Wahhabismus, quae habent Sufismum esse haeresim.

Secundum quosdam criticos hodiernos, sicut Idries Shah (1971), philosophia Sufismi est in natura universa, radicibus quae originem Islamismi et aliarum religionum hodiernarum antecesserunt; similiter, alii Musulmani credunt Sufismum esse praeter provinciam Islamicam.[5]

  1. Alan Godlas, Sufism's Many Paths, http://www.uga.edu/islam/Sufism.html (University of Georgia, 2000). Nuh Ha Mim Keller, How would you respond to the claim that Sufism is Bid'a? http://www.masud.co.uk/ISLAM/nuh/sufism.htm (fatwa, 1995). Zubair Fattani, The meaning of Tasawwuf, http://www.islamicacademy.org/html/Articles/English/Tasawwuf.htm (Islamic Academy).
  2. Ahmed Zarruq, Zaineb Istrabadi, et Hamza Yusuf Hanson, The Principles of Sufism (Amal Press, 2008).
  3. Anglica Ahmad ibn Ajiba biographia a Fonte Vitae divulgata est.
  4. Michael Sells, Early Islamic Mysticism, p. 1.
  5. Godlas, Egyptian Mystics: Seekers of the Way, ISBN 1-931446-05-9.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search