Tempus

Horologium armillare.
Fluxus harenae in clepsydra adhiberi potest ad metiendum tempus intercessum.

Tempus (-oris, n.) nuncupatur et eventuum durationum mensura[1] et continuum abstractum in quo ipsi eventus accidunt, quod tribus partibus temporum praeteriti, praesentis, et futuri successione rationali ordinatis constat.[2][3]

Physici quidem strictiore sensu tempus definiunt sicut quantitatem unius dimensionis[4] adhibita ad eventus in seriem definitam ordinandos, ut durationes eventuum eorumque intervalla enumerentur, et ut enumerentur scianturque motus rerum aliarumque mutationum.[5] Temporis mensurae unitas in Systemate Internationali (seu S.I.) definita secundum est littera s abbreviatum.

Tempus antiquitus intellegitur dimensio esse in qua eventa ordinantur, ut quodam modo futura a praeteritis discernantur. Quia autem physicae scientia exactam temporis definitionem requirit, temporis definitio novis theoriis excogitatis mutata est. Cum vulgus horologium parvum satis habet ad temporis mensuram, physici atomicis horologiis saepe utuntur, non solum quia atomica horologia optima sunt, sed etiam quia tempus atomicis transitionibus definitur.

Tempus saepe indicatur per s (secunda), min (minuta), h (horas), d (dies), a (annos).


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search