Fines
Forma
Gestio
Vita
Commemoratio
Tabula aut despectus
Texia,[1] seu civitas Texana[2][3] (Anglice plene State of Texas), est civitas in regione Meridiana Mediaque Civitatum Foederatarum. Quia civitati anno 2022 erant 268 596 milia quadrata (695 662 chiliometra quadrata) et plus quam triginta milia incolarum,[4][5][6] Texia est secunda Civitatum Foederatarum civitas, sive quod ad superficiem (post Alascam) sive quod ad incolas (post Californiam) pertinet. Fines cum civitatibus Ludoviciana ad orientem, Arcansia ad septentriones orientemque, Oclahoma ad septentriones, Novo Mexico ad occidentem versus, et cum civitatibus Mexici Chihuahua, Coahuila, Nova Legione, et Tamaulipas versus, ad meridiem et meridiem occidentemque partitur; et oram maritimam in Sinu Mexici ad meridiem orientemque versus habet.
Hustonia est maxima urbs in Texia per numerum civium et quarta a maxima in Civitatibus Foederatis, cum Sanctus Antonius secunda esset a maxima urbe in civitate et septima in Civitatibus Foederatis. Metroplex Dallasium–Arx Vortensis et Maior Hustonia proprie sunt quarta et quinta areae statisticae metropolitanae in civitate. Inter alias urbes Texanas maximi momenti enumerantur Austinopolis, caput et secunda a frequentissima caput civicum in Civitatibus Foederatis, Dallasium, El Paso, Arx Vorthensis, Corpus Christi, Laredum, Waco.
Texia ad priorem civitatis sui iuris statum legitimum et certamen libertatis a Mexico commemorandum Civitas Solius Stellae (Anglice Lone Star State) vulgo appellatur. Haec Sola Stella, ut dicitur, in vexillo civico et in sigillo civico videtur.[7] Fons nominis civici est táysha 'amici' in lingua Caddo.[8]
© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search