Textus Masoreticus

Codex Aleppensis cum signis Masoreticis (ex anno 925).

Textus Masoreticus (a vocabulo Hebraico מסורה masora 'traditio'; sigla M, MT, vel MasT) est textus Hebraicus Veteris Testamenti, a Masoretis (Nakdanim), Iudaeis Bibliorum studiosis, confectus, qui strictis regulis libros biblicos manu scriptos inter annos 700 et 1000 fere elaboraverunt: textum, cuius consonantes circiter ab anno 100 fixae erant, varietatibus auxerunt, lectiones discrepantes aut parallelas et menda putativa certis signis, quae Masora appellantur, designaverunt.

Ex variis signorum generibus a saeculo undecimo Masora familiae Ben-Ascher Tiberiae in urbe Israelitica oriundae praevaluit. A qua manuscripta Tanach integra antiquissima repetunt, in quibus omnes editiones hodiernae scientificae innituntur.

Textus Masoreticus Tiberianus a tempore Renascentiae litterarum primus bibliorum textus habebatur. Quod partim dissolutum est, ex quo manuscripta biblica tunc notis 1100 annis antiquiores in Qumran (iuxta Mare Mortuum) alibique reperta sunt. Simul autem haec reperta Masoretas textum antiquum diligentissime servavisse demonstrant.


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search