Tosorthros

Calcaria Tosorthros statua ex eius serdab.

Tosorthros (a Manethone), vel Sesorthos (ab Eusebio),[1] fuit pharao Aegyptius domus tertiae per Regnum Vetus et saeculi conditor.[2] Filius fuit Khasekhemwy regis et Nimaathap reginae, sed num etiam successor rectus esset iam incertum est. Plurimi regum indices perscribunt Nebka, regem ante eum, sed quia nomen cum aequaevis nominibus Hori incerte conectitur, nonnulli Aegyptologi acceptum rectorum ordinem dubitant.

Pyramis graduum Tosorthri ad Saqqara Aegypti.
Torthros ad celebrationem Heb-Sed currit. 'Toreuma e pinacothecis subterraneis.
Pyramis graduum et columnae calcis.
Occidentale necropolis Tosorthri columnarium.
Nomen circumdatum ...djeser-sah in regum indice apud Abydos.

Eius statua, calcaria et picta, nunc in Museo Aegyptio Cairi conservata, veterrima est Aegyptia magnitudinis vivae statua nota.[3] Hodie in necropoli apud Saqqaram, ubi inventa est, exemplar tectorii statuae in loco archetypi stat. Statua inventa est per excavationes a Ministerio Antiquitatum annorum 1924 et 1925 effectas. Tosorthros in inscriptionibus suae aetatis Netjerikhet appellatur, 'corpus divinitatis' significans. Fontes autem posteriores, qui mentionem eius constructionis tempore Regni Novi comprehendunt, Netjerikhet et Tosorthrum eundem hominem esse confirmant.

Cum Manetho Necherophes, et index Augustae Taurinorum Nebka, primum domus tertiae rectorem nominent, multi Aegyptologi nunc censent Tosorthrum fuisse primum huius domus regem, ordinem dicentes quo nonnulli Cheopis antecessores in Papyro Westcar commemorati sunt, significare Nebka inter Tosorthrum et Huni, non ante Tosorthrum, poni. Nihilominus, Tobias Wilkinson, Aegyptologus Anglicus, monstravit sigilla funerea ad aditum sepulcri Khasekhemwy prope Abydos reperta solum Tosorthrum, non Nebka, nominant. Quod coniecturam sustinet Tosorthrum fuisse qui sepelivit et ergo recte successit Khasekhemwy, non Nebka.[4]

Nexus interni

  1. Vulgo in variis linguis hodiernis Djeser, Djéser, Djoser, Zoser.
  2. Notissimus in litteris fortasse est nominibus hellenizatis.
  3. Berrett 1996: 265.
  4. Wilkinson 2001: 83, 95.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search