Gestio
Populus
Commemoratio
Sigla
Turcia (Turcice Türkiye), rite Res publica Turcica (Turcice Türkiye Cumhuriyeti), est res publica Eurasiana in Asia Occidentali, praecipue in paeninsula Anatoliana et in Thracia Orientali in Europa Austrorientali sita. Finitur ab octo civitatibus: Bulgaria ad boreoccidentem; Graecia ad occidentem; Georgia ad boreorientem; Armenia, Atropatene (in exclavo Nakhchivan), et Irania ad orientem; atque Iraquia et Syria ad austrorientem. Mare Mediterraneum et Cyprus ad meridiem, mare Aegaeum ad occidentem, Pontus Euxinus ad septentriones patent. Propontis, Bosporus, et Hellespontus (quae una sunt Freta Turcica) finem inter Thraciam Orientalem et Anatoliam signant atque Europam et Asiam separant.[1] Caput est Ancyra.
© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search