Tyrannis

Harmodii et Aristogitonis tyrannicidarum Atheniensium statuae, in villa Hadriani repertae. Hodie in Museo achaeologico Neopolitano servantur.

Tyrannis (-idis f.; Graece τυραννίς 'imperium') est rei publicae status ubi tyrannus rerum potitus, civium libertate suppressa, imperium sibi a populo assumpsit. Sic Cicero, in libro secundo de Re Publica, capite 47: "Tyrannus, quo neque taetrius neque foedius nec dis hominibusque invisius animal ullum cogitari potest; qui quamquam figura est hominis, morum tamen inmanitate vastissimas vincit beluas. Quis enim hunc hominem rite dixerit, qui sibi cum suis civibus, qui denique cum omni hominum genere nullam iuris communionem, nullam humanitatis societatem velit?". Quocirca saepe de tyrannicidii iure disceptatum est.

In sermonibus novis, tyrannis etiam dictatura dicitur, sed vere Romae antiquae dictatura ad tempus erat, ergo tyrannidi dissimilis.


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search