Tzar

Unam legis e paginis de
disserentibus

Tzar Nicolaus II
Nicolaus II ultimus Tzar Russiae

Tzar seu Czar seu Zar (Bulgarice: цар, car; Russice: царь, car’) fuit appellatio monarcharum Bulgariae (9131396 et 19081946), Serbiae (medio saeculi XIV), et Russiae (15471721). Verbum ipse e titulo imperatorum Romanorum Caesar originem ducit[1], versiones latinae eius autem "rex" vel "imperator" sunt.[2]

In Russia titulum Tzar primo accepit Ioannes IV anno 1547[1] (quum praedecessores eius, e.g. Ioannes III et Basilius III etiam eo titulo interdum appellabantur). Ab anno 1721, tzares Russiae facti sunt "Imperatores Russiae"[1].

  1. 1.0 1.1 1.2 Царь = Tzar (Czar), pagina Encyclopaediae Sovieticae Magnae editionis tertiae (Russice)
  2. S. Ivaškovskij, Lexicon Rossico-Latinum, pars IV. (Petropoli, 1853), p. 678: Царь, rex, princeps (vox propria priscae aetatis regnantibus et summo Numini, animalum vero soli leoni tribuitur); Vocabularium Russico-Latinum Magnum auctore M.P. Poliachev: "царь rex [gis, m]"; Vocabularium Latino-Russicum Magnum materiis ab I. H. Dworecki fundatum: "rex, regis m 1) царь"

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search