Vicipaedia:De paginis brevioribus

Ecce regula Vicipaediana consensu instituta, cui quemque oportet obtemperare atque oboedire.
Quam si vis repudiare, noli textum mutare, nisi prius illic ceterorum assensum eris adeptus.

Vicipaedia a die 1 Ianuarii 2016 paginas brevissimas non iam accipit. Paginas novas breviores intra tres menses augere oportet. Cuique paginae opus est:

  • textu, qui rem definit notabilitatemque eius exprimit
  • fonte externo certo
  • nexibus internis ex hac pagina et ad hanc paginam ducentibus.

Has res addere oportet:

  • imaginem, siqua apud Communia idonea reperitur
  • nexus externos plures vel citationes bibliographicas
  • nexum ad Vicidata
  • categorias idoneas

Cura ut per nexus a te praebitos alii Vicipaediani res principales a te scriptas corroborare possint.


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search