Vir

Si paginam de coniuge virili quaeris, vide maritus.
Vir
Apollo sauroctonus in museo Lupariensi Lutetiae

Vir (-i, m.) est homo masculinus, usque ad pubertatem puer appellatus. Sicut plura alia mammalia masculina viri heredes sunt chromosomatis X ex matre et chromosomatis Y ex patre suo. Fetus masculinus plura androgena atque minora oestrogena quam femininus producit, et haec differentia est, quae hominibus dimorphismum sexuale dat in variis characteribus suis, e quibus multi non ad ipsam potentiam reproductionis pertinent at tamen habent quaequam proposita in arte attractoria. Testes virorum hormon testosteronum faciunt; cum ovaria feminarum hoc hormon etiam facerent, in viris plus testosteroni est.


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search