Mechanismus

Mēchănismus[1] vel mēchănēma[2] (-atis, n.) est series actionum quae secundum leges naturales conexae ita sunt, ut quendam effectum determinatum semper producunt. Mechanismus sensu quotidiano saepe instrumentum mechanicum, vel machinam, vel automaton vel aliud significat cuius actiones initii et finis (saepe desiderati) mechanice conexae sunt. Hic autem conceptus, ex notionibus artis mechanicae scientiaeque physicae ortus, sensu latiore omnes processuschemicos, biologicos (usque ad selectionem naturalem), psychologicos, oeconomicos, politicos, et caetera—qui initium et finem aliquā nectunt admittit. Actiones mechanismi per incertas vel humanas leges conecti possunt, et in hoc casu effectus quoque incertus est.

  1. Terminus scientificus saeculo sexto decimo ortus.
  2. Vide Sidonium Apollinarem, Epistulas, I, 9: "Deus bone, quae ille propositionibus aenigmata, sententiis schemata, versibus commata, digitis mechanemata facit!"

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search