Aera vulgaris

Aera vulgaris[1][2] sive aevum vulgare[3] est calendarium seu ratio annorum nominandorum formae a.C.n./p.C.n. identicae?. Adhibetur saepe ab eis qui aut in Christum fidem non dent, aut nomen eius scribere non velint cum necesse sit diem in fastis explicare.

Usus aerae vulgaris praefertur in nonnullis civitatibus et societatibus eruditionis, sicut American Anthropological Society.[4] In lingua autem Anglica, C.E. pro Common Era, Current Era, et Christian Era redditur.

Haec locutiones in libris Latinis saepe sic abbreviantur: aer. vulg. (aerae vulgaris), ante aer. vulg. (ante aeram vulgarem), vel a. aer. vulg. (anno aerae vulgaris).[5]

Primus usus Latinus[6] in Ioannis Kepleri libro Eclogae chronicae ex epistolis doctissimorum invenitur, qui ibi anno 1615 scripsit anno æræ nostræ vulgaris et anno vulgaris æræ[7].

  1. Ex annalibvs Cvriensibvs Memorabilia anni aerae vvlgaris MDCCXX. divvlgat et ad actvm oratorivm in Gymnasio Cvriensi ... habendvm omnes Mvsarvm existimatores ... invitat Io. Adam Fickweiler, rector
  2. Vide etiam formas Vulgarem Æram, ante Æram Vulgarem, ante Ær. Vulg., ante ær. vulg., ante Ær. Vulgarem, Ærae Vulgaris in opere Dissertatio historico-chronologica Christum anno ante aeram vulgarem IV exeunte natum esse contra celeberrimum P. Domin. Magnanum demonstrans (hic apud Google Books).
  3. "saeculo quarto obeunte et quinto ineunte vulgaris aevi": p. xxxi apud Internet Archive
  4. AAA Enchiridion Figurae Societatis Anthropologicae Americanae, 9 Septembris 2003.
  5. Vide (p. 111 apud Google Books); (p. 178 apud Google Books); Allgemeine deutsche Real-Encyklopädie für die gebildeten Stände (p. 1 apud Google Books).
  6. Livescience.com: Keeping Time: The Origin of B.C. & A.D..
  7. In pagina tituli et in fine praefationis (Textus apud Google Books).

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search