Familia
Memoria
Alexander II Nicolai filius (Russice Александр II Николаевич, tr. Aleksandr II Nikolaevič; natus 17 Aprilis secundum calendarium Iulianum - die 29 Aprilis secundum Gregorianum 1818 Moscuae; necatus est die 1 Martii secundum calendarium Iulianum - die 13 Martii secundum Gregorianum Petropoli) fuit Imperator Russorum[1] (annis 1855-1881) et Dux Magni Ducatus Finlandiae (1855–1881)[2] e domu regnatrice Romanov-Holstein-Gottorp.
Tempore regiminis eius, servitium in Russia abolitum est (anno 1861), idcirco Alexander II cognominatus est "Liberator" (Russice Освободитель, tr. Osvoboditel’). Praeterea, reformationes aliae inceptae sunt.
Alexander II mortuus est, a sociis Libertatis populi[3] rerum novarum cupidis Petropoli in ripa canalis Griboedov gravi vulnere affectus; Ecclesia cathedralis Resurrectionis ad sanguinem hoc loco aedificata est.
© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search