Alexander Magnus

Vide etiam paginam discretivam: Alexander (discretiva).
Wikidata Alexander Magnus
Res apud Vicidata repertae:
Alexander Magnus: imago
Alexander Magnus: imago
Nativitas: 20 Iulii 356 a.C.n.; Pella
Obitus: 10 Iunii 323 a.C.n.; Babylon
Patria: Macedonia

Familia

Genitores: Philippus II; Olympias
Coniunx: Roxana, Stateira, Parysatis II
Proles: Alexandros IV of Macedon, Heracles
Familia: Argead dynasty

Memoria

Sepultura: Alexandria
Alexandri Magni imago ab eruditis Pyrgoteli, regis ipsius sculptori, adscripta, et fortasse circa annum 325 facta.

Alexander (Graece Ἀλέξανδρος; natus 356 a.C.n.;[1] mortuus die 11 Iunii 323),[2] domo Argeadum ortus, fuit rex Macedonum. Anno aetatis suae vigesimo patri Philippo mortuo successit rex. Imperium Persarum (Anatoliam, Syriam, Aegyptum, Mesopotamiam, Persidem, Bactriam comprehendens) subegit; valoris causa necnon fortunae cognominatus est a Graecis ὁ μέγας Ἀλέξανδρος[3] et a Romanis Magnus Alexander.[4] Nullo in proelio ipse victus, imperium ad illud tempus amplissimum constituit, et propterea inter optimos atque felicissimos omni hominum aevo duces numeratur. Hoc imperium post Alexandri mortem a successoribus divisum est in regna vel quattuor vel plura, et illo tempore Hellenismus per omnem fere regionem Medii Orientis diffusus est.

  1. Vide C. Bennett, "Alexandria and the Moon: Addenda et Corrigenda" (apud academia.edu) pp. 3-5
  2. Vide Sachs-Hunger 322. Leo Depuydt, "The Time of Death of Alexander the Great: 11 June 323 B.C. (–322), ca. 4:00–5:00 PM”" in Die Welt des Orients vol. 28 (1997) pp. 117-135 JSTOR
  3. Plutarchus, "Vita Pyrrhi" 19.2.
  4. "Alexandrum magnum", Plautus, Mostellaria 775; "magnus ille Alexander", Cicero, Pro Archia 24.2; Livius, Ab Urbe condita 42.51, 45.7; "magni Alexandri", Tacitus, Annales 2.73. Recentius: "magnus Alexander" in Opere di Pietro Metastasio (Florentiae: Dal Gabinetto di Pallade, 1819), vol. 16, p. 14, ibi etiam "maximus Alexander" p. 8.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search